- LOCULI
- LOCULIarcae concinne opponuntur, apud Iuv. Sat. 1. l, 1. v. 89.—— Neque enim Loculis eomit antibus iturAd casum tabulae, positâ sed luditur arcâ.Arca enim stataria fuit, Loculi mobiles et gestatorii, quos videtur apud Rom. tractavisse quispiam e grege min istrorum. Paterfamilias apud Scaevolam leg. 23. de pecul. Leg. testam ente codicillisve servos manumisit, et peculia legavit: et de Stiche ita cavit, Stichum servum meum liberum esse volo eigise volo dari decem aureos, et quidquid ex ratione Loculorum meorum babet: Ad quem morem collineavit Interpres Ioh. Euangelistae c. 12. v. 6. Dixit autem boc (Iudas) non quod pauperum ipsi cura esset, sed quia furerat, et Marsupium habebat et es, quaemittebantur, portabat. Et apposite ad Iuv. scribit Ascon. in 2. Verr. Unde quia maior summa est pecuniae publicae, quam privatae, ut pro censis P. R. aerarium dicitur, pro Loculis et Arca thesauri etc. Par ministerium illius fuit. quicrumenam, et eius qui marsu pium gesiabat, ad nutum domini, vide A. Gell. l. 20. c. 1. et Plaut. Menaechmis Act. 2. Sc. l. v. 40. ubi sosicles ad Mesienionem servum:Ego isthuc cavebo: cedo dum mihi huc marsupium,Obsirmabantur autem hi Loculi clavibus, teste Ulpiano l. 52. ff. de legat. 3. quandoque tamen nil nisi claves servabant. Plin. l. 14. c. 13. Fabius Pictor in Annalibus suis scripsit: Matronam, quod Loculos, in quibus erant claves vinariae cellae, resignavisset, a suis inediâ mori coactam. Vide Laur. Pignor Comm. de serv. materiam quod atriner, eboreorum ligneorumque meminit mart. l. 14. Apoph. Epigr. 12. et quidem de illis sic ait, cuius Epigraphe Loculi Eburnei.Hos nisi de flava loculos implere monetaNon decet, argentum vilia ligna ferant.De istis, Idem ibid. Epigr. 13. in Xeniis cuius Epigraphe Loculi lign ei.Si quid adbuc superest in nostri faece locelli,Munus erit: nibil est, ipse locellus erit.Cuiusmodi scriniola ex ebore, testudine, auro, qrgento etc. ad pecuniam et κειμήλια custotlienda, hodicque fieri consuevêre. Sed et frequenter de mortuorum corporibus Loculi usurpantur, qui a Sepulchris et Urnis sic distinguuntur, ut sepulchra fuerint olim arcuatae quae dam concamerationes, in quibus plurimi Loculi, quorum quilibet aliquoturnas ut plurimum continebat. Quam in rem vide Georg. Fabric. Româ c. 2. Ubi inter alia, Testatur, alt, Cyriacus Anconitanus, se Patris in Achaia, in aede S. Andreae, antrum subterraneum ex integro solidoque lapide, vidisse, miro artisicio fabricatum, in quod per gradus 16. descensus fuerit, quodque sub isna testudine ad tetragonos parietes habiserit Loculos 14. in quibus singulis bina aut ternae nrnae funerales fiserint locatae: ex quibus testimeniis non multo diversam Graecorum et romanorum, ut diximus, urnas componendi rationem fuisse est perspicuum. Et certe apud Graecos, ossa crematorum, postquam aquâ in χύτραις allatâ, a feminis, quae Ε᾿γχυτρίτριαι dictae, abluta et inuncta unguentis atque adipe porcae fuissent, puro involuta liteo, reposita sunt in Loculo, quem illi mod θήκην, modo πυελὸν, modo σορὸν dixêre. Il. ψ.Ω῾ς δὲ καὶ ὄςτεα νῶιν ὁμῆ σορὸς ἀμφικαλύπτοι.Urna, quâ in Loculis condebantur, Lycophroni κρωςςὸς, quasi crater. Moscho κρωςςὸς χρύσειος, Plutarch. λίθινος σορὸς, utpote ex auro vel lapide, plerun que tamen ex ligno, et quidem cedro in primis fuit. Unde cedrus pro tumulo, Eurip. Alcest. v. 365. Athenienses autem plerumque in Loculis singulis singulas urnasvel potius in singulis urnis singulorum hominum ossa posuêrunt, cum Megarenses plerumque quaternorum, ut ait Paus. reconderent. Vide Franc. Rossaeum Arch. Attic. l. 5. c. 29. Nec multum alia loculorum apud Hebraeos tatio. Vide Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr. l. 6. c. 5. et hîc passim, inprimis ubi de Sepulchris, item Tumulis. Sed et Loculus, pro feretro, s. sacrophago nonn unquam. Vide has voces: de Loculis ver o librorum in Bibliothecis, infra in voce Nidus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.